sunt. Dum enim omnia que vidissent eorum silicet retulissent, atque eorum tutissimum locum et abundancie aque nimirum collaudassent, minime eorum verba crediderunt; set statim strenuos illuc viros miserunt. Sed cum omne ipso loco delicacius explorantes, eorumque oculis vehementer complacuisset, remearunt cum magno gaudio nimirum ad suos. Et dum eis promerent quia: » Tutissimum locum repperivimus; tantum eamus ibique silicet quiescamus, quia ibidem ab hostibus omnimodis metum nil habemus. » Cum natia Amalfitani certo certius cognovissent, mox clam exinde sunt moti, cum uxoribus et liberis et omnia quo portare poterant Scala deveniunt, locum eumque cicius invadunt, atque nomen ipsi loco dederunt, sicuti in istoriis legimus, ut Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason, Peliaci regis frater, a Pelie filiis Tessalia pulsus est cum Media, uxor sua, cuius fuit privignus Medus rex Atheniensium, qui post mortem Iasonis orientis plagas perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo silicet appellavit. Set invenimus nimirum in Genesi, quod Madai auctor gentis Medorum fuisset, a quo et cognomimati, ut superius dictum est. Sic denique Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius, sicut in ystoriis peribentur, fratres fuerunt, ex Grecia sunt profecti; ex hiis Iasius ad Traciam, Dardanus ad Frigiam pervenit, ibique primus regnavit, post quem filius eius Erictonius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nunccupati sunt. Inde vero Amalfia ab Amalfitanis est nominata. Atranum nempe est dictum ab oscuro; nam atra obscurum dicimus; et profecto congrue, quia ardua mole saxorum desuper hic inde extenduntur.
|